Liber Exodus*

Caput 10: Versus 21

Extende manum,etc.AUG.Tertio dicitur ad Mosen:Extende manum tuam in coelum,ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in coelum. Quod ergo dictum est ad Mosen:Extende manum tuam super terram Aegypti, et ascendat locusta super terram,credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora.ORIG.Nona plaga tenebrae sunt, ut mentis eorum caecitas arguatur, vel ut intelligant divinae dispensationis et providentiae obscurissimas esse rationes.Posuitenim Deustenebras latibulum suumPsal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt.STRAB.Per tenebras insipientia eorum [Judaeorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum poenae devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat.
(* Traductions européennes)